[141] EPISTOLA XLI. Q. SEPT. FLORENS CHRISTIANUS viro nobilitate generis & laude literarum clarissimo I. DOUZAE NORTWIC. S. D. Heri tantum hoc est sex integros menses postquam scriptae sunt) tuas accepi literas, mi DOUZA, mittente Io. Iossentio, qui nunc Caesaroduni Turonum Scaligerum nostrum operitur ad vos merito iturientem & cum has accipies, portum ut spero, vestrum applicantem. Gratulor viro istam Gallia nostra abitionem, & voveo faelix iter, vobis vero planissime invideo bona tanta, quanta in hoc Copiae cornu fruituri estis quae propria nobis essent si saperemus. Sed bene sub libera conditione Principem virum & vere •ελευθερον• conduxistis. Nam & ex animi sententia istic morabitur, & regressum habebit liberum. Quanquam, si me audit: amabit vestros focos, quando in hac terra Gallia, nullum operae suae dignum nactus est pretium. Vestrum erit causas morandi innectere, ut qui nunc vocatus taedio ruentis patriae & multa prece motus Bataviam petit, vestra demum comitate & toleranti prudentia delinitus & victus, videatur ultro ambiturus. Neque vero miror fuisse apud vos genus hominum qui Scaligeri erga vos propensum animum & simplicem voluntatem immitatum irent etiam in his regionibus ii percrebuerant sermones, qui totum istud negotium pessundare poterant. Nam de vobis Batavis ea circumferebant, quae certo scio ficta fuisse commenta invidae & malignatis •εριδος•, quasi vero ut Lipsium ureretis Scaligerum tantum accersendum putaveritis. Imo neque hunc unquam. In mente vestra sensum fuisse arbitror, & certum habeo neminem esse ex ista gente literata quem libentius videat & de facie norit quam Scaligerum Lipsius aut Lipsius Scaligerum. Quicquid aggrediemur aut quoquo grassabimur, illiberale est & impium gradum sibi facere ex aliena ruina aut laetitiam ex dolore, neque cadit in humanitatis professores tam fera cogitatio. Vellem equidem au t Lipsio non praebitam aut ab ipso non arreptam discedenti a vobis occasionem & haberetis •δυω κοσμητρε μουσων•. Non me latet posse non leves causas adferri propter quas istud dissidium factum sit, sed sic censeo, talium virorum amicitias non disrumpendas, sed (si necesse sit) dissuendas. Vidi his diebus, Epistolam ipsius ad Monavium, Hui tantas turbas propterea! Cui bono? quid velle istos dicam nisi in lente unguentum? Non dissimulabo tibi, quaedam in illa esse quas multis etiam bonis viris suspicionem augeant non constanter fervatae sed laesae religionis Christianae, vel cum ait, Deum sibi posthac colendum per vestigia majorum. Id quamvis per se rectum est & laudandum (agnoscimus enim majores Apostolos) tamen non perinde ab omnibus aut intelligetur aut accipietur. Neque ego probaverim scribentis animum, si hac cautione quaesivit famam deferendae Ecclesiae, ut nec legentis si id immerito suspicetur. Multi quidem in Gallia multum hac parte peccavimus, sed metu mortis instantis, quam vis & Tyrannis praeferebant neque sponte, sed, ut semel dicam vitio humanitatis. Haec ego, mi DOUZA, liberte ad te & apud te scribo, non qui sim •πολυπραγμων•, sed ut omnes Batavi intelligatis mihi laudis vestrae amantissimo dolere hoc vobis deesse ornamentum, ac vero moneam (si quid monitoris eges tu) saepe bona a Deo data nobis excidere culpa nostra, praesertim si tale ingenium nobis sit, quod in iuventae calore praecipiti vocat Horatius, amata relinquere pernix. Caeterum magnam inivisti a me gratiam in literis tuis, quibus tam elegantes & amoris plenos elegos attexuisti. Omnia dicta sive soluta sive vincta, recta semper sunt, omnino respondere elegantiae tuae non possum: erit tamen cum aliquando carmine te alloquar. Quam jacturam filiolae tuae fecisti; aegre ut debui, tuli. Quanquam mei sufficiat mihi dolores •ωστε μη τα των πελας σενειν• ut ait Sophoc1eus Neoptolemus: Tamen ne tu hoc nescias, superat Dei gratia Claudius filius, qui cum defuncto fratre velut equo funali gratissima mihi erat •συνωρις•. Hunc ego Neoptulemum & militiae nimium amantem vix ac ne vix quidem persuasi ut arma deponere & Andeganum proficisceretur, ubi nunc meret sub juris doctoribus otia Scolastica, non sane quod armorum expertem ipsum velim, aut totum deponere Martis amorem (Nam ea incidimus tempora, quibus vi geritur res) sed ut discat reliquas omnes artes vel belli vel pacis ancilllas esse Sapientiae. Itaque eum opto esse •ητηρα λογον πρακτηρα τε εργων •, utinam Deus mihi sospitet superstitem & spiritu suo dirigat, si tamen ille ipsum cum timore diligat. Qui ut domum tuam uxorem & liberos tecum prosperassit eodem animo precor. •ουλη τε και μεγα χαιρε, θεος νυτοι ολβια δοιη•. Vale Vindocini. Proprid. Kal. Majas. MDXCIII. Ego semper te ut Olorum Herodotus •μακαριζω της ευτεκνιας• propter filium DOUSAM cui faveo ex animo. |